< Hebræos 3 >

1 Unde fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Iesum:
所以,有分於天上召選的諸聖弟兄啊。你們應細心想想,我們公認的欽使和大司祭耶穌,
2 qui fidelis est ei, qui praefecit illum sicut et Moyses in omni domo eius.
對那委派衪的是怎樣忠信,正如『梅瑟在衪的全家中』一樣。
3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
衪本來比梅瑟堪受更大地光榮,就如修建房屋的人,比那房屋理當更受尊榮。
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
不錯,每座房屋都由一個人修建,但那創造萬有的卻是天主。
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant:
梅瑟在天主的全家中的確忠信,不過衪只是臣僕,為給那當要宣布的事作證;
6 Christus vero tamquam filius in domo sua: quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
但基督卻是兒子,管理自己的家;衪的家就是我們,只要我們保存由望德所生的依恃和榮耀,『堅定不移,直到最後。』
7 Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem eius audieritis,
為此,聖神有話說:『今天你們如果聽見衪的聲音,
8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
不要再心硬了,像在叛亂之時,像在曠野中試探的那一天;
9 ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea
在那裏,你們的祖宗以考驗試探了我,雖然見了我的作為,
10 quadraginta annis: Propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
共四十年之久。所以我厭惡了那一世代,說:衪們心中時常迷惑,衪們不認識我的道路,
11 quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
所以我在怒中起誓說:衪們決不得進入我的安息。』
12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:
弟兄們你們要小心,免得你們中有人起背信的惡心,背離生活的天主;
13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
反之,只要還有「今天」在,你們要天天互相勸勉,免得你們有人因罪惡的誘惑而硬了心,
14 Participes enim Christi effecti sumus: si tamen initium substantiae eius usque ad finem firmum retineamus.
因為我們已成了有分於基督的人,只要我們保存著起初懷有的信心,堅定不移,直到最後,
15 Dum dicitur: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
經上所說:『今天你們如果聽見衪的聲音,不要再心硬了,像在叛亂之時,』
16 Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen.
是誰聽了而起了叛亂呢﹖豈不是梅瑟從埃及領出來的眾人嗎﹖
17 Quibus autem infensus est quadraginta annis? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?
四十年之久,天主厭惡了誰呢﹖不是那些犯了罪,而衪們的屍首倒在曠野中的人嗎﹖
18 Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
衪向誰起了誓,不准進入衪的安息呢﹖不是向那些背信的人嗎﹖
19 Et videmus, quia non potuerunt introire in requiem ipsius propter incredulitatem.
於是我們看出:衪們不得進入安息,是因了背信的緣故。

< Hebræos 3 >