< Hebræos 13 >

1 Charitas fraternitatis maneat in vobis. 2 Et hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. 3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. 4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros iudicabit Deus. 5 Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. 6 Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo. 7 Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8 Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula. (aiōn g165) 9 Doctrinis variis, et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis. 10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. 11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. 12 Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. 13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. 14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. 16 Beneficentiae autem, et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. 17 Obedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. 18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. 19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. 20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum Christum, (aiōnios g166) 21 aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. (aiōn g165) 22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. 23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. 24 Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. 25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.

< Hebræos 13 >