< Habacuc Propheta 1 >

1 Onus, quod vidit Habacuc propheta. 2 Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? 3 Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre praedam, et iniustitiam contra me? Quare respicis contemptores, et taces, conculcante impio iustiorem se? Et facies homines quasi pisces maris; et quasi reptilia non habentia ducem; et factum est iudicium, et contradictio potentior. 4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum. 5 Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur. 6 Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. 7 Horribilis, et terribilis est: ex semetipsa iudicium, et onus eius egredietur. 8 Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. 9 Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem. 10 Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. 11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: haec est fortitudo eius dei sui. 12 Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum. 13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se? 14 Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. 15 Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur et exultabit. 16 propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus. 17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere Gentes non cessat.

< Habacuc Propheta 1 >