< Galatas 1 >

1 Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: 2 et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiae. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro et Domino nostro Iesu Christo, 4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (aiōn g165) 5 cui est gloria in saecula saeculorum: Amen. (aiōn g165) 6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: 7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. 8 Sed licet nos, aut Angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. 9 Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit. 10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? An quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. 11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: 12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi. 13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, 14 et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. 15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, 16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in Gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, 17 neque veni Ierosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam: et iterum reversus sum Damascum: 18 deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: 19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini. 20 Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. 21 Deinde veni in partes Syriae, et Ciliciae. 22 Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo: 23 tantum autem auditum habebant: Quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: 24 et in me clarificabant Deum.

< Galatas 1 >