< Galatas 4 >

1 Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: 2 sed sub tutoribus, et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. 4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum filii Dei sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. 7 Itaque iam non est servus, sed filius: Quod si filius: et heres per Deum. 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa, quibus denuo servire vultis? 10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. 11 Timeo, ne forte sine causa laboraverim in vobis. 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres obsecro vos. Nihil me laesistis. 13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem: et tentationem vestram in carne mea 14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. 15 Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? 17 Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. 18 Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos. 19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. 20 Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. 21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? 22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: 24 quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quae est Agar: 25 Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis. 26 Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra. 27 Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe, et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam eius, quae habet virum. 28 Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus. 29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. 30 Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam, et filium eius: non heres erit filius ancillae cum filio liberae. 31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.

< Galatas 4 >