< Galatas 4 >

1 Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
再說:承繼人幾時還是孩童,雖然他是一切家業的主人,卻與奴隸沒有分別,
2 sed sub tutoribus, et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre:
仍屬於監護人和代理人的權下,直到父親預定的期限。
3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
同樣,當我們以前還作孩童的時候,我們是隸屬今世的蒙學權下;
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
但時期一滿,天主就派遣了自己的兒子來,生於女人,生於法律之下,
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
為把在法律之下的人贖出來,使我們獲得義子的地位。
6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum filii Dei sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater.
為證實你們確實的天主的子女,天主派遣了自己兒子的聖神,到我們內心喊說:「阿爸,父啊! 」
7 Itaque iam non est servus, sed filius: Quod si filius: et heres per Deum.
所以你已不再是奴隸,而是兒子了;如果是兒子,賴天主的恩寵,也成了承繼人。
8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
當你們還不認識天主的時候,服事了一些本來不是神的神;
9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
但如今你們認識了天主,更好說為天主所認識;那麼,你們怎麼又再回到那無能無用的蒙學裏去,情願再作他們的奴隸呢﹖
10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
你們竟又謹守某日、某月、某時、某年!
11 Timeo, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
我真為你們擔心,怕我白白地為你們辛苦了。
12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres obsecro vos. Nihil me laesistis.
弟兄們! 我懇求你們要像我一樣,因為我曾一度也像你們一樣。你們一點也沒有虧負過我。
13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem: et tentationem vestram in carne mea
你們知道:當我初次給你們宣講福音時,正當我身患重病,
14 non sprevistis, neque respuistis: sed sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.
雖然我的病勢為你們是個試探,你們卻沒有輕看我,也沒有厭棄我,反接待我有如一位天主的天使,有如基督耶穌。
15 Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
那麼,你們當日所慶幸的在那裡呢﹖我敢為你們作證:如若可能,你們那時也會把你們的眼睛挖出來給我。
16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
那麼,只因我給你們說實話,就成了你們的仇人嗎﹖
17 Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
那些人對你們表示關心,並不懷好好意; 他們只是願意使你們與我隔絕,好叫你們也關心他們。
18 Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos.
受人關心固然是好的,但應懷好意,且該常常如此,並不單是我在你們中間的時候。
19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
我的孩子們! 我願為你們再受產痛,直到基督在你們內形成為止。
20 Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
恨不得我現今就在你們跟前,改變我的聲調,因為我對你們實在放心不下。
21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?
你們願意屬於法律的,請告訴我:你們沒有聽見法律說什麼嗎﹖
22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
法律曾記載說:亞巴郎有兩個兒子:一個生於婢女,一個生於自由的婦人。
23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
那生於婢女的,是按常例而生的;但那生於自由婦人的,卻是因恩許而生的。
24 quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quae est Agar:
這都含有寓意:那兩個婦人是代表兩個盟約:一是出於西乃山,生子為奴,那即是哈加爾──
25 Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis.
西乃山是在阿剌伯──這哈加爾相當於現在的耶路撒冷,因為耶路撒冷與她的子女同為奴隸。
26 Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra.
然而那屬於天上的耶路撒冷卻是自由的,她就是我們的母親:
27 Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe, et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam eius, quae habet virum.
誠如經上記載說:『不生育的石女,喜樂罷! 未經產痛的女人,歡呼高唱罷! 因為被棄者的子女比有夫者的子女還多。』
28 Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus.
弟兄們! 你們像依撒格一樣,是恩許的子女。
29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc.
但是,先前那按常例而生的怎樣迫害了那按神恩而生的,如今還是這樣。
30 Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam, et filium eius: non heres erit filius ancillae cum filio liberae.
然而經上說了什麼﹖『你將婢女和她的兒子趕走,因為婢女的兒子不能與自由婦人的兒子,一同承受家業。』
31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.
所以,弟兄們,我們不是婢女的子女,而是自由婦人的子女。

< Galatas 4 >