< Hiezechielis Prophetæ 19 >

1 Et tu fili hominis assume planctum super principes Israel, 2 et dices: Quare mater tua leaena inter leones cubavit, in medio leunculorum enutrivit catulos suos? 3 Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est: et didicit capere praedam, hominemque comedere. 4 Et audierunt de eo Gentes, et non absque vulneribus suis ceperunt eum: et adduxerunt eum in catenis in Terram Aegypti. 5 Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit expectatio eius: tulit unum de leunculis suis, leonem constituit eum. 6 Qui incedebat inter leones, et factus est leo: et didicit praedam capere, et homines devorare: 7 Didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere: et desolata est terra, et plenitudo eius a voce rugitus illius. 8 Et convenerunt adversus eum Gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum, in vulneribus earum captus est. 9 Et miserunt eum in caveam, in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis: miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel. 10 Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus eius, et frondes eius creverunt ex aquis multis. 11 Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius inter frondes: et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum. 12 Et evulsa est in ira, in terramque proiecta, et ventus urens siccavit fructum eius: marcuerunt, et arefactae sunt virgae roboris eius: ignis comedit eam. 13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia, et sitienti. 14 Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum eius comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum.

< Hiezechielis Prophetæ 19 >