< Hiezechielis Prophetæ 11 >

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi. 2 Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, 3 dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes. 4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare fili hominis. 5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. 6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias eius interfectis. 7 Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio eius. 8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. 9 Et eiiciam vos de medio eius, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis iudicia. 10 Gladio cadetis: in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus. 11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos. 12 Et scietis quia ego Dominus: quia in praeceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia Gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati. 13 Et factum est, cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum Israel? 14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 15 Fili hominis, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem. 16 Propterea haec dicit Dominus Deus, quia longe feci eos in Gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. 17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. 18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes eius de illa. 19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: 20 Ut in praeceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. 21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. 22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis: et gloria Dei Israel erat super ea. 23 Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis. 24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione in spiritu Dei: et sublata est a me visio, quam videram. 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.

< Hiezechielis Prophetæ 11 >