< Ephesios 2 >

1 Et vos convivificavit, cum essetis mortui delictis, et peccatis vestris, 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, (aiōn g165) 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis, et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri: 4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, (cuius gratia estis salvati) 6 et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu: 7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. (aiōn g165) 8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est, 9 non ex operibus, ut nequis glorietur. 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. 11 Propter quod memores estote, quod aliquando vos eratis Gentes in carne, qui dicebamini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne, manu facta: 12 qui eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua: 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19 Ergo iam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20 superaedificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu: 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu sancto.

< Ephesios 2 >