< Ephesios 1 >

1 Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu.
奉 神旨意,作基督耶稣使徒的保罗,写信给在以弗所的圣徒,就是在基督耶稣里有忠心的人。
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
愿恩惠、平安从 神我们的父和主耶稣基督归与你们!
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo,
愿颂赞归与我们主耶稣基督的父 神!他在基督里曾赐给我们天上各样属灵的福气:
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate.
就如 神从创立世界以前,在基督里拣选了我们,使我们在他面前成为圣洁,无有瑕疵;
5 Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae,
又因爱我们,就按着自己的意旨所喜悦的,预定我们借着耶稣基督得儿子的名分,
6 in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo.
使他荣耀的恩典得着称赞;这恩典是他在爱子里所赐给我们的。
7 In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius,
我们借这爱子的血得蒙救赎,过犯得以赦免,乃是照他丰富的恩典。
8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia:
这恩典是 神用诸般智慧聪明,充充足足赏给我们的;
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
都是照他自己所预定的美意,叫我们知道他旨意的奥秘,
10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso:
要照所安排的,在日期满足的时候,使天上、地上、一切所有的都在基督里面同归于一。
11 In quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae:
我们也在他里面得了基业;这原是那位随己意行、做万事的,照着他旨意所预定的,
12 ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in Christo:
叫他的荣耀从我们这首先在基督里有盼望的人可以得着称赞。
13 In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestrae) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto,
你们既听见真理的道,就是那叫你们得救的福音,也信了基督,既然信他,就受了所应许的圣灵为印记。
14 qui est pignus hereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
这圣灵是我们得基业的凭据,直等到 神之民被赎,使他的荣耀得着称赞。
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Christo Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
因此,我既听见你们信从主耶稣,亲爱众圣徒,
16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
就为你们不住地感谢 神。祷告的时候,常提到你们,
17 ut Deus, Domini nostri Iesu Christi pater, gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione eius:
求我们主耶稣基督的 神,荣耀的父,将那赐人智慧和启示的灵赏给你们,使你们真知道他,
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,
并且照明你们心中的眼睛,使你们知道他的恩召有何等指望,他在圣徒中得的基业有何等丰盛的荣耀;
19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis eius,
并知道他向我们这信的人所显的能力是何等浩大,
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus:
就是照他在基督身上所运行的大能大力,使他从死里复活,叫他在天上坐在自己的右边,
21 supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. (aiōn g165)
远超过一切执政的、掌权的、有能的、主治的,和一切有名的;不但是今世的,连来世的也都超过了。 (aiōn g165)
22 Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam,
又将万有服在他的脚下,使他为教会作万有之首。
23 quae est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
教会是他的身体,是那充满万有者所充满的。

< Ephesios 1 >