< Ecclesiastes 12 >

1 Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent, 2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam: 3 quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina: 4 et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis. 5 Excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via, florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes. 6 Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam, 7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. 8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas. 9 Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat: et investigans composuit parabolas multas. 10 Quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos, ac veritate plenos. 11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. 12 His amplius fili mi ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis: frequensque meditatio, carnis afflictio est. 13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata eius observa: hoc est enim omnis homo: 14 et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

< Ecclesiastes 12 >