< Deuteronomii 34 >

1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Iericho: ostenditque ei Dominus omnem Terram Galaad usque Dan, 2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram usque ad mare novissimum, 3 et australem partem, et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor. 4 Dixitque Dominus ad eum: Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, iubente Domino: 6 et sepelivit eum in valle Terrae Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem. 7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt. 8 Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. 9 Iosue vero filius Nun repletus est Spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut praecepit Dominus Moysi. 10 Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, 11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in Terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis eius, universaeque terrae illius, 12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quae fecit Moyses coram universo Israel.

< Deuteronomii 34 >