< Deuteronomii 32 >

1 Audite caeli quae loquor, audiat terra verba oris mei.
諸天哪,側耳,我要說話; 願地也聽我口中的言語。
2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina.
我的教訓要淋漓如雨; 我的言語要滴落如露, 如細雨降在嫩草上, 如甘霖降在菜蔬中。
3 Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.
我要宣告耶和華的名; 你們要將大德歸與我們的上帝。
4 Dei perfecta sunt opera, et omnes viae eius iudicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, iustus et rectus.
他是磐石,他的作為完全; 他所行的無不公平, 是誠實無偽的上帝, 又公義,又正直。
5 Peccaverunt ei, et non filii eius in sordibus: generatio prava atque perversa.
這乖僻彎曲的世代向他行事邪僻; 有這弊病就不是他的兒女。
6 Haeccine reddis Domino popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?
愚昧無知的民哪,你們這樣報答耶和華嗎? 他豈不是你的父、將你買來的嗎? 他是製造你、建立你的。
7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annunciabit tibi: maiores tuos, et dicent tibi.
你當追想上古之日, 思念歷代之年; 問你的父親,他必指示你; 問你的長者,他必告訴你。
8 Quando dividebat Altissimus gentes: quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel.
至高者將地業賜給列邦,將世人分開, 就照以色列人的數目立定萬民的疆界。
9 Pars autem Domini, populus eius: Iacob funiculus hereditatis eius.
耶和華的分本是他的百姓; 他的產業本是雅各。
10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui.
耶和華遇見他在曠野- 荒涼野獸吼叫之地, 就環繞他,看顧他, 保護他,如同保護眼中的瞳人。
11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
又如鷹攪動巢窩, 在雛鷹以上兩翅搧展, 接取雛鷹,背在兩翼之上。
12 Dominus solus dux eius fuit: et non erat cum eo Deus alienus.
這樣,耶和華獨自引導他, 並無外邦神與他同在。
13 Constituit eum super excelsam terram: ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo.
耶和華使他乘駕地的高處, 得吃田間的土產; 又使他從磐石中咂蜜, 從堅石中吸油;
14 Butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum.
也吃牛的奶油, 羊的奶,羊羔的脂油, 巴珊所出的公綿羊和山羊, 與上好的麥子, 也喝葡萄汁釀的酒。
15 Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.
但耶書崙漸漸肥胖,粗壯, 光潤,踢跳,奔跑, 便離棄造他的上帝, 輕看救他的磐石;
16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
敬拜別神,觸動上帝的憤恨, 行可憎惡的事,惹了他的怒氣。
17 Immolaverunt daemoniis et non Deo, diis, quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum.
所祭祀的鬼魔並非真神, 乃是素不認識的神, 是近來新興的, 是你列祖所不畏懼的。
18 Deum, qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.
你輕忽生你的磐石, 忘記產你的上帝。
19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiae.
耶和華看見他的兒女惹動他, 就厭惡他們,說:
20 Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii.
我要向他們掩面, 看他們的結局如何。 他們本是極乖僻的族類, 心中無誠實的兒女。
21 Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
他們以那「不算為神」的觸動我的憤恨, 以虛無的神惹了我的怒氣。 我也要以那「不成子民」的觸動他們的憤恨, 以愚昧的國民惹了他們的怒氣。
22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. (Sheol h7585)
因為在我怒中有火燒起, 直燒到極深的陰間, 把地和地的出產盡都焚燒, 山的根基也燒着了。 (Sheol h7585)
23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
我要將禍患堆在他們身上, 把我的箭向他們射盡。
24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
他們必因飢餓消瘦, 被炎熱苦毒吞滅。 我要打發野獸用牙齒咬他們, 並土中腹行的,用毒氣害他們。
25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, iuvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
外頭有刀劍,內室有驚恐, 使人喪亡,使少男、童女、 吃奶的、白髮的,盡都滅絕。
26 Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
我說,我必將他們分散遠方, 使他們的名號從人間除滅。
27 Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia.
惟恐仇敵惹動我, 只怕敵人錯看,說:是我們手的能力, 並非耶和華所行的。
28 Gens absque consilio est, et sine prudentia.
因為以色列民毫無計謀, 心中沒有聰明。
29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
惟願他們有智慧, 能明白這事,肯思念他們的結局。
30 Quo modo persequebatur unus mille, et duo fugabant decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?
若不是他們的磐石賣了他們, 若不是耶和華交出他們, 一人焉能追趕他們千人? 二人焉能使萬人逃跑呢?
31 Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt iudices.
據我們的仇敵自己斷定, 他們的磐石不如我們的磐石。
32 De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae: uva eorum uva fellis, et botri amarissimi.
他們的葡萄樹是所多瑪的葡萄樹, 蛾摩拉田園所生的; 他們的葡萄是毒葡萄, 全掛都是苦的。
33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
他們的酒是大蛇的毒氣, 是虺蛇殘害的惡毒。
34 Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?
這不都是積蓄在我這裏, 封鎖在我府庫中嗎?
35 Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore, ut labatur pes eorum: iuxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.
他們失腳的時候,伸冤報應在我; 因他們遭災的日子近了; 那要臨在他們身上的必速速來到。
36 Iudicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.
耶和華見他百姓毫無能力, 無論困住的、自由的都沒有剩下, 就必為他們伸冤, 為他的僕人後悔。
37 Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam?
他必說:他們的神, 他們所投靠的磐石,
38 De quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.
就是向來吃他們祭牲的脂油, 喝他們奠祭之酒的,在哪裏呢? 他可以興起幫助你們, 護衛你們。
39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me: ego occido, et ego vivere facio: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
你們如今要知道: 我,惟有我是上帝; 在我以外並無別神。 我使人死,我使人活; 我損傷,我也醫治, 並無人能從我手中救出來。
40 Levabo ad caelum manum meam, et dicam: Vivo ego in aeternum.
我向天舉手說: 我憑我的永生起誓:
41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
我若磨我閃亮的刀, 手掌審判之權, 就必報復我的敵人, 報應恨我的人。
42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes, de cruore occisorum, et de captivitate, nudati inimicorum capitis.
我要使我的箭飲血飲醉, 就是被殺被擄之人的血。 我的刀要吃肉, 乃是仇敵中首領之頭的肉。
43 Laudate gentes populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui.
你們外邦人當與主的百姓一同歡呼; 因他要伸他僕人流血的冤, 報應他的敵人, 潔淨他的地,救贖他的百姓。
44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun.
摩西和嫩的兒子約書亞去將這歌的一切話說給百姓聽。
45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israel.
摩西向以色列眾人說完了這一切的話,
46 et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quae scripta sunt legis huius:
又說:「我今日所警教你們的,你們都要放在心上;要吩咐你們的子孫謹守遵行這律法上的話。
47 quia non incassum praecepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quae facientes longo perseveretis tempore in Terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam.
因為這不是虛空、與你們無關的事,乃是你們的生命;在你們過約旦河要得為業的地上必因這事日子得以長久。」
48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens:
當日,耶和華吩咐摩西說:
49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in Terra Moab contra Iericho: et vide Terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam, et morere in monte.
「你上這亞巴琳山中的尼波山去,在摩押地與耶利哥相對,觀看我所要賜給以色列人為業的迦南地。
50 Quem conscendens iungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis:
你必死在你所登的山上,歸你列祖去,像你哥哥亞倫死在何珥山上,歸他的列祖一樣。
51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad Aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israel.
因為你們在尋的曠野,加低斯的米利巴水,在以色列人中沒有尊我為聖,得罪了我。
52 Econtra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel.
我所賜給以色列人的地,你可以遠遠地觀看,卻不得進去。」

< Deuteronomii 32 >