< Actuum Apostolorum 5 >

1 Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, 2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. 3 Dixit autem Petrus ad Ananiam: Anania, cur tentavit satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto, et fraudare de pretio agri? 4 Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo. 5 Audiens autem Ananias haec verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes, qui audierunt. 6 Surgentes autem iuvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. 7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. 8 Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. 9 Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. 10 Confestim cecidit ante pedes eius, et expiravit. Intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. 11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes, qui audierunt haec. 12 Per manus autem Apostolorum fiebant signa, et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 13 Ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis: sed magnificabat eos populus. 14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum, ac mulierum, 15 ita ut in plateas eiicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. 16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. 17 Exurgens autem princeps sacerdotum, et omnes, qui cum illo erant, (quae est haeresis Sadducaeorum) repleti sunt zelo: 18 et iniecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. 19 Angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris, et educens eos, dixit: 20 Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius. 21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. 22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nunciaverunt, 23 dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante ianuas: aperientes autem neminem intus invenimus. 24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi, et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret. 25 Adveniens autem quidam nunciavit eis: Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum. 26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. 27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: Et interrogavit eos princeps sacerdotum, 28 dicens: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto: et ecce replestis Ierusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. 29 Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus. 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. 31 Hunc principem, et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israeli, et remissionem peccatorum. 32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. 33 Haec cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos. 34 Surgens autem quidam in concilio Pharisaeus, nomine Gamaliel, legisdoctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri. 35 dixitque ad illos: Viri Israelitae attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. 36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes, qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. 37 Post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes, quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. 38 Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur: 39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. 40 Et convocantes Apostolos, caesis denunciaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. 42 Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Iesum.

< Actuum Apostolorum 5 >