< Actuum Apostolorum 27 >

1 Ut autem iudicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae,
第九項 パウロロマへ出立して難船に遇ふ 斯てパウロイタリアへ航海し、且他の囚人等と共に、オグスト隊のユリオと云へる百夫長に付さるべしと決せられしかば、
2 ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
我等は[小]アジアの處々に廻航すべきアドラミットの船に乗りて出帆せしが、テサロニケのマケドニア人アリスタルコも、亦我等と共に在りき。
3 Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Iulius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
翌日シドンに至りしに[百夫長]ユリオは懇切にパウロを遇ひ、友人の家に至りて歓待を受くる事を許せり。
4 Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
然て此處を出帆して、逆風の為にクプロ[島]の風下を通り、
5 Et pelagus Ciliciae, et Pamphyliae navigantes, venimus Lystram, quae est Lyciae:
シリシアとパンフィリアとの灘を航して、リシア[州]のミラ[港]に至り、
6 et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
此處にてイタリアへ出帆するアレキサンドリアの船を見付けしかば、百夫長我等を之に乗替へさせたり。
7 Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae iuxta Salmonem:
數日の間、船の進行遅く、辛うじてグニド[半島]の沖合に至りしも、尚逆風の為にサルモネ[岬]に近づき、クレタ[島]の風下を通りて、
8 et vix iuxta navigantes, venimus in locum quendam, qui vocatur Boniportus, cui iuxta erat civitas Thalassa.
漸く陸に沿ひて、タラサの町に程近き、良港と云へる處に至れり。
9 Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod ieiunium iam praeterisset, consolabatur eos Paulus,
時を経る事既に久しく、断食節も過ぎし頃とて、航海安全ならざれば、パウロ彼等を警戒して、
10 dicens eis: Viri, video quoniam cum iniuria, et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
云ひけるは、男子等よ、我は航海の漸く困難と成り、啻に積荷と船と耳ならず、我等の身にも損害多かるべきことを認む、と。
11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his, quae a Paulo dicebantur.
然れど百夫長は、パウロの云ふ所よりも船長と船主とを信用し、
12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phoenicen, hiemare, portum Cretae respicientem ad Africum, et ad Corum.
此港は冬を過すに不便なればとて、多數の決議によりて此處を發し、成るべくクレタ[島]の一港にして、西南と北西との風下に向へるフェニスに至りて、冬を過ごさん事となれり。
13 Aspirante autem Austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
折しも南風静に吹きければ、彼等は其目的に叶へりと思ひて碇を上げ、近くクレタ[島]に沿ひて航行しけるに、
14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
幾程もなくユロアクィロと名くる大風吹荒みしかば、
15 Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
船は吹流されて風上に進み得べくもあらず、風に任せて漂ひつつ、
16 In insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
コウダと云へる[小]島の下に至り、辛うじて小艇を止むるを得たり。
17 Qua sublata, adiutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
然て之を引上げしに船員は、シルト[湾]へ吹遣られん事を懼れて、備縄を以て船體を巻縛り、帆を下して其儘に流れけるに、
18 Valida autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt:
烈しき風浪に漂はされて、翌日は積荷を擲ね、
19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt.
三日目には手づから船具をも投げたり。
20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam ablata erat spes omnis salutis nostrae.
斯て數日の間日も星も見えず、甚しき風浪に罹りて、我等の助かるべき見込は全く絶果てたり。
21 Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere iniuriam hanc, et iacturam.
人々飲食せざる事既に久しければ、パウロ彼等の中に立ちて云ひけるは、男子等よ、前に我が言ふ事を聴きて、クレタ[島]を出帆せざりしならば、斯る損害と危険とを免れたりしものを。
22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse. amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis.
然て我、今は安心せん事を汝等に勧む、其は汝等の中一人も生命を失はずして、船のみ棄るべければなり。
23 Astitit enim mihi hac nocte Angelus Dei, cuius sum ego, et cui deservio,
蓋我が属する所、事へ奉る所の神の使、昨夜我傍に立ちて、
24 dicens: Ne timeas Paule, Caesari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum.
云ひけるは、パウロよ恐るること勿れ、汝はセザルの前に出廷せざるべからず、且神は汝と同船せるものを悉く汝に賜ひたるなり、と。
25 Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
然れば男子等、心を安んぜよ、其は我に謂はれし如く、然あるべし、と神に由りて信ずればなり。
26 In insulam autem quandam oportet nos devenire.
我等は必ず或島に至るべし、と。
27 Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.
斯て第十四夜に至りて、我等アドリア海を航しつつありしに、夜半頃に水夫等何處やらん土地の見ゆる様に覚えしかば、
28 Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
測鉛を投じたるに、廿尋なる事を認め、少しく進みて十五尋なる事を認めたり。
29 Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quattuor, optabant diem fieri.
瀬に觸らん事の恐しければ、艫よりの碇を下して夜の明くるを待ちたりしが、
30 Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
水夫は船より迯れま欲しさに、船の舳より碇を下さんとするを口實にて既に小艇を海に浮べたれば、
31 dixit Paulus Centurioni, et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
パウロ百夫長と兵卒等とに向ひ、此人々船に止らずば、汝等助る事能はじ、と云ひしに、
32 Tunc absciderunt milites funes scaphae, et passi sunt eam excidere.
兵卒等小艇の縄を断切りて流るるに任せたり。
33 Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie expectantes ieiuni permanetis, nihil accipientes.
夜明けんとする時、パウロ一同に食せん事を勧めて云ひけるは、汝等何をも飲食せずして空腹に待てる事既に十四日なり、
34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
故に我、汝等の健康の為に食せん事を勧む、蓋汝等の一人の髪毛一筋だに失せざるべし、と。
35 Et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, coepit manducare.
斯く言終りて麪を取り、一同の前にて神に感謝し、擘きて食し始めしかば、
36 Animaequiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
皆一層心落付きて、人々も食事したり。
37 Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex.
我等船に居る者総て二百七十六人なりしが、
38 Et satiati cibo alleviabant navem, iactantes triticum in mare.
人々飽足りて後、麦を海に擲ねて船を軽くせり。
39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quendam considerabant habentem littus, in quem cogitabant, si possent, eiicere navem.
夜明けて後、其土地をば見知らねども、或砂浜の入江を見付けて、叶ふべくは其處に船を寄せんと思ひ、
40 Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes iuncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum aurae flatum tendebant ad littus.
縄を切りて碇を海に棄て、舵綱をも弛めて舳の帆を揚げ、風に順ひつつ陸を指して進みけるが、
41 Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
兩方海に挟まりたる處に至りて船を乗上げ、舳は填りて動かざれど、艫は浪の力の為に外れ居たりき。
42 Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent: nequis cum enatasset, effugeret.
此時兵卒等、囚徒の泳ぎて逃げん事を虞れて、之を殺さんと志したれど、
43 Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: iussitque eos, qui possent natare, emittere se in mare primos, et evadere, et ad terram exire:
百夫長パウロを救はんと欲して之を禁じ、命じて、泳ぎ得る人々をして先跳入りて陸に迯れしめ、
44 et ceteros alios in tabulis ferebant: quosdam super ea, quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram.
然て殘れる人々を或は板、或は船具に乗せたれば、皆恙なく上陸する事を得たり。

< Actuum Apostolorum 27 >