< Actuum Apostolorum 17 >

1 Cum autem perambulassent Amphipolim, et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum.
保罗和西拉经过暗妃坡里、亚波罗尼亚,来到帖撒罗尼迦,在那里有犹太人的会堂。
2 Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
保罗照他素常的规矩进去,一连三个安息日,本着圣经与他们辩论,
3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Iesus Christus, quem ego annuncio vobis.
讲解陈明基督必须受害,从死里复活;又说:“我所传与你们的这位耶稣就是基督。”
4 Et quidam ex eis crediderunt, et adiuncti sunt Paulo, et Silae, et de colentibus, Gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucae.
他们中间有些人听了劝,就附从保罗和西拉,并有许多虔敬的希腊人,尊贵的妇女也不少。
5 Zelantes autem Iudaei, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum.
但那不信的犹太人心里嫉妒,招聚了些市井匪类,搭伙成群,耸动合城的人闯进耶孙的家,要将保罗、西拉带到百姓那里。
6 Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem, et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi, qui Urbem concitant, et huc venerunt,
找不着他们,就把耶孙和几个弟兄拉到地方官那里,喊叫说:“那搅乱天下的也到这里来了,
7 quos suscepit Iason, et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum.
耶孙收留他们。这些人都违背凯撒的命令,说另有一个王耶稣。”
8 Concitaverunt autem plebem, et principes civitatis audientes haec.
众人和地方官听见这话,就惊慌了;
9 Et accepta satisfactione a Iasone, et a ceteris, dimiserunt eos.
于是取了耶孙和其余之人的保状,就释放了他们。
10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum, et Silam in Beroeam. Qui cum venissent, in synagogam Iudaeorum introierunt.
弟兄们随即在夜间打发保罗和西拉往庇哩亚去。二人到了,就进入犹太人的会堂。
11 Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
这地方的人贤于帖撒罗尼迦的人,甘心领受这道,天天考查圣经,要晓得这道是与不是。
12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum Gentilium honestarum, et viri non pauci.
所以他们中间多有相信的,又有希腊尊贵的妇女,男子也不少。
13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei, quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
但帖撒罗尼迦的犹太人知道保罗又在庇哩亚传 神的道,也就往那里去,耸动搅扰众人。
14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem, et Timotheus remanserunt ibi.
当时弟兄们便打发保罗往海边去,西拉和提摩太仍住在庇哩亚。
15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam, et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.
送保罗的人带他到了雅典,既领了保罗的命,叫西拉和提摩太速速到他这里来,就回去了。
16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret, incitabatur spiritus eius in ipso, videns idololatriae deditam civitatem.
保罗在雅典等候他们的时候,看见满城都是偶像,就心里着急;
17 Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis, et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos, qui aderant.
于是在会堂里与犹太人和虔敬的人,并每日在市上所遇见的人,辩论。
18 Quidam autem Epicurei, et Stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic, dicere? Alii vero: Novorum daemoniorum videtur annunciator esse: quia Iesum, et resurrectionem annunciabat eis.
还有伊壁鸠鲁和斯多亚两门的学士,与他争论。有的说:“这胡言乱语的要说什么?”有的说:“他似乎是传说外邦鬼神的。”这话是因保罗传讲耶稣与复活的道。
19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina?
他们就把他带到亚略·巴古,说:“你所讲的这新道,我们也可以知道吗?
20 nova enim quaedam infers auribus nostris: Volumus ergo scire quidnam velint haec esse.
因为你有些奇怪的事传到我们耳中,我们愿意知道这些事是什么意思。”(
21 (Athenienses autem omnes, et advenae hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.)
雅典人和住在那里的客人都不顾别的事,只将新闻说说听听。)
22 Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video.
保罗站在亚略·巴古当中,说:“众位雅典人哪,我看你们凡事很敬畏鬼神。
23 Praeteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram, in qua scriptum erat: IGNOTO DEO. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuncio vobis.
我游行的时候,观看你们所敬拜的,遇见一座坛,上面写着‘未识之神’。你们所不认识而敬拜的,我现在告诉你们。
24 Deus, qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
创造宇宙和其中万物的 神,既是天地的主,就不住人手所造的殿,
25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:
也不用人手服事,好像缺少什么;自己倒将生命、气息、万物,赐给万人。
26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
他从一本造出万族的人,住在全地上,并且预先定准他们的年限和所住的疆界,
27 quaerere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
要叫他们寻求 神,或者可以揣摩而得,其实他离我们各人不远;
28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum Poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.
我们生活、动作、存留,都在乎他。就如你们作诗的,有人说:‘我们也是他所生的。’
29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis, et cogitationis hominis, Divinum esse simile.
我们既是 神所生的,就不当以为 神的神性像人用手艺、心思所雕刻的金、银、石。
30 Et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus, nunc annunciat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant,
世人蒙昧无知的时候, 神并不监察,如今却吩咐各处的人都要悔改。
31 eo quod statuit diem, in quo iudicaturus est orbem in aequitate, in viro, in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis.
因为他已经定了日子,要借着他所设立的人按公义审判天下,并且叫他从死里复活,给万人作可信的凭据。”
32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.
众人听见从死里复活的话,就有讥诮他的;又有人说:“我们再听你讲这个吧!”
33 Sic Paulus exivit de medio eorum.
于是保罗从他们当中出去了。
34 Quidam vero viri adhaerentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
但有几个人贴近他,信了主,其中有亚略·巴古的官丢尼修,并一个妇人,名叫大马哩,还有别人一同信从。

< Actuum Apostolorum 17 >