< Actuum Apostolorum 16 >

1 Pervenit autem in Derben, et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre Gentili.
保罗来到特庇,又到路司得。在那里有一个门徒,名叫提摩太,是信主之犹太妇人的儿子,他父亲却是希腊人。
2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant, et Iconio fratres.
路司得和以哥念的弟兄都称赞他。
3 Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius erat Gentilis.
保罗要带他同去,只因那些地方的犹太人都知道他父亲是希腊人,就给他行了割礼。
4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata, quae erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Ierosolymis.
他们经过各城,把耶路撒冷使徒和长老所定的条规交给门徒遵守。
5 Et Ecclesiae quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
于是众教会信心越发坚固,人数天天加增。
6 Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia.
圣灵既然禁止他们在亚细亚讲道,他们就经过弗吕家、加拉太一带地方。
7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Iesu.
到了每西亚的边界,他们想要往庇推尼去,耶稣的灵却不许。
8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem:
他们就越过每西亚,下到特罗亚去。
9 et visio per noctem Paulo ostensa est: Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos.
在夜间有异象现与保罗。有一个马其顿人站着求他说:“请你过到马其顿来帮助我们。”
10 Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
保罗既看见这异象,我们随即想要往马其顿去,以为 神召我们传福音给那里的人听。
11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:
于是从特罗亚开船,一直行到撒摩特喇,第二天到了尼亚坡里。
12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac Urbe diebus aliquot, consistentes.
从那里来到腓立比,就是马其顿这一方的头一个城,也是 罗马的驻防城。我们在这城里住了几天。
13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant.
当安息日,我们出城门,到了河边,知道那里有一个祷告的地方,我们就坐下对那聚会的妇女讲道。
14 Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo.
有一个卖紫色布疋的妇人,名叫吕底亚,是推雅推喇城的人,素来敬拜 神。她听见了,主就开导她的心,叫她留心听保罗所讲的话。
15 Cum autem baptizata esset, et domus eius, deprecata est dicens: Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos.
她和她一家既领了洗,便求我们说:“你们若以为我是真信主的,请到我家里来住”;于是强留我们。
16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
后来,我们往那祷告的地方去。有一个使女迎着面来,她被巫鬼所附,用法术,叫她主人们大得财利。
17 Haec subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annunciant vobis viam salutis.
她跟随保罗和我们,喊着说:“这些人是至高 神的仆人,对你们传说救人的道。”
18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
她一连多日这样喊叫,保罗就心中厌烦,转身对那鬼说:“我奉耶稣基督的名,吩咐你从她身上出来!”那鬼当时就出来了。
19 Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum, et Silam perduxerunt in forum ad principes:
使女的主人们见得利的指望没有了,便揪住保罗和西拉,拉他们到市上去见首领;
20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei:
又带到官长面前说:“这些人原是犹太人,竟骚扰我们的城,
21 et annunciant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
传我们罗马人所不可受不可行的规矩。”
22 Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt eos virgis caedi.
众人就一同起来攻击他们。官长吩咐剥了他们的衣裳,用棍打;
23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
打了许多棍,便将他们下在监里,嘱咐禁卒严紧看守。
24 Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
禁卒领了这样的命,就把他们下在内监里,两脚上了木狗。
25 Media autem nocte Paulus, et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos, qui in custodia erant.
约在半夜,保罗和西拉祷告,唱诗赞美 神,众囚犯也侧耳而听。
26 Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
忽然,地大震动,甚至监牢的地基都摇动了,监门立刻全开,众囚犯的锁链也都松开了。
27 Expergefactus autem custos carceris, et videns ianuas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
禁卒一醒,看见监门全开,以为囚犯已经逃走,就拔刀要自杀。
28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.
保罗大声呼叫说:“不要伤害自己!我们都在这里。”
29 Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes:
禁卒叫人拿灯来,就跳进去,战战兢兢地俯伏在保罗、西拉面前;
30 et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
又领他们出来,说:“二位先生,我当怎样行才可以得救?”
31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum: et salvus eris tu, et domus tua.
他们说:“当信主耶稣,你和你一家都必得救。”
32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.
他们就把主的道讲给他和他全家的人听。
33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus eius continuo.
当夜,就在那时候,禁卒把他们带去,洗他们的伤;他和属乎他的人立时都受了洗。
34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
于是禁卒领他们上自己家里去,给他们摆上饭。他和全家,因为信了 神,都很喜乐。
35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.
到了天亮,官长打发差役来,说:“释放那两个人吧。”
36 Nunciavit autem custos carceris verba haec Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace.
禁卒就把这话告诉保罗说:“官长打发人来叫释放你们,如今可以出监,平平安安地去吧。”
37 Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos eiiciunt? Non ita: sed veniant,
保罗却说:“我们是罗马人,并没有定罪,他们就在众人面前打了我们,又把我们下在监里,现在要私下撵我们出去吗?这是不行的。叫他们自己来领我们出去吧!”
38 et ipsi nos eiiciant. Nunciaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent:
差役把这话回禀官长。官长听见他们是罗马人,就害怕了,
39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de Urbe.
于是来劝他们,领他们出来,请他们离开那城。
40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.
二人出了监,往吕底亚家里去,见了弟兄们,劝慰他们一番,就走了。

< Actuum Apostolorum 16 >