< Actuum Apostolorum 15 >

1 Et quidam descendentes de Iudaea, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. 2 Facta ergo seditione non minima Paulo, et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos, et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. 3 Illi ergo deducti ab Ecclesia pertransibant Phoenicen, et Samariam, narrantes conversionem Gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4 Cum autem venissent Ierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annunciantes quanta Deus fecisset cum illis. 5 Surrexerunt autem quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi. 6 Conveneruntque Apostoli, et seniores videre de verbo hoc. 7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere. 8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis, 9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. 10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? 11 Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam, et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa, et prodigia in Gentibus per eos. 13 Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus, dicens: Viri fratres, audite me. 14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex Gentibus populum nomini suo. 15 Et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: 16 Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta eius reaedificabo, et erigam illud: 17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec. 18 Notum a saeculo est Domino opus suum. (aiōn g165) 19 Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex Gentibus convertuntur ad Deum, 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. 21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. 22 Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo, et Barnaba, Iudam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam viros primos in fratribus, 23 scribentes per manus eorum. APOSTOLI et seniores fratres, his, qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae fratribus ex Gentibus, salutem. 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus: 25 placuit nobis collectis in unum, eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis nostris Barnaba, et Paulo, 26 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. 27 Misimus ergo Iudam, et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. 28 Visum est enim Spiritui sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria: 29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. 30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. 31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32 Iudas autem, et Silas, et ipsi cum essent Prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. 33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. 34 Visum est autem Silae ibi remanere: Iudas autem solus abiit Ierusalem. 35 Paulus autem, et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes: et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. 36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. 37 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominabatur Marcus. 38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. 39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum. 40 Paulus vero electo Sila profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus. 41 Perambulabat autem Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: praecipiens custodire praecepta Apostolorum, et seniorum.

< Actuum Apostolorum 15 >