< Actuum Apostolorum 14 >

1 Factum est autem Iconii ut simul introirent in synagogam Iudaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Iudaeorum, et Graecorum copiosa multitudo. 2 Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas Gentium adversus fratres. 3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa, et prodigia fieri per manus eorum. 4 Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum Apostolis. 5 Cum autem factus esset impetus Gentilium, et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, 6 intelligentes confugerunt ad civitates Licaoniae Lystram, et Derben, et universam in circuitu regionem, 7 et ibi evangelizantes erant. 8 Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. 9 Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, 10 dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat. 11 Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Licaonice dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos. 12 Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi. 13 Sacerdos quoque Iovis, qui erat ante civitatem, tauros, et coronas ante ianuas afferens, cum populis volebat sacrificare. 14 Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes, 15 et dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annunciantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt: 16 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. 17 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo, et laetitia corda eorum. 18 Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. 19 Supervenerunt autem quidam ab Antiochia, et Iconio Iudaei: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. 20 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. 21 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, 22 confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 23 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. 24 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, 25 et loquentes verbum Domini in Pergen, descenderunt in Attaliam: 26 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt. 27 Cum autem venissent, et congregassent Ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Gentibus ostium fidei. 28 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

< Actuum Apostolorum 14 >