< Actuum Apostolorum 13 >

1 Erant autem in Ecclesia, quae erat Antiochiae, prophetae, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus.
第一項 パウロ第一回の傳道旅行 アンチオキアの教會に、數人の預言者及び教師ありて、其中にバルナバと、黒人と名くるシモンと、クレネのルシオと、分國の王ヘロデの乳兄弟なるマナヘンと、サウロと在りしが、
2 Ministrantibus autem illis Domino, et ieiunantibus, dixit illis Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum, et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos.
彼等主に祭を為し且断食しけるに、聖霊曰ひけるは、汝等バルナバとサウロとを我為に分ちて、我が彼等に任じたる業に從事せしめよ、と。
3 Tunc ieiunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
是に於て彼等断食及び祈祷を為し、兩人に按手して、之を往かしめたり。
4 Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt Seleuciam; et inde navigaverunt Cyprum.
然れば兩人聖霊により遣はされてセリュキアに往き、彼處よりクプロ[島]に航海して、
5 Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum. Habebant autem et Ioannem in ministerio.
サラミネに至りしかば、ユデア人の諸會堂にて神の御言を宣傳へ、ヨハネは助手として彼等と共に居りき。
6 Et cum perambulassent universam insulam usque ad Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam, Iudaeum, cui nomen erat Barieu,
彼等普く嶋を巡りてパフォスに至りしに、魔術者にして僞預言者なる一人のユデア人に遇へり。名をバリエズと云ひてセルジオ、パウロと云へる地方総督と共に居りしが、
7 qui erat cum Proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba, et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
此総督智慮ある人にて、バルナバとサウロとを招きて神の御言を聴かんと欲すれども、
8 Resistebat autem illis Elymas magus, (sic enim interpretatur nomen eius) quaerens avertere Proconsulem a fide.
彼魔術者エリマ、其名は斯く訳せらる、兩人に抵抗して、総督を信仰より遠ざからしめんと努め居たり。
9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens in eum,
其時パウロとも云へるサウロ、聖霊に充たされて之に目を注ぎ、
10 dixit: O plene omni dolo, et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas.
嗚呼所有狡猾と僞計とに充てる者よ、惡魔の子よ、一切の義の敵よ、汝主の直なる道を曲げて止まず、
11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum daret.
今看よ、主の御手汝の上に懸り、汝瞽者となりて時至るまで日を見ざるべし、と云ひけるに、忽ち朦朧と暗黒と其目を掩ひ、彼探廻りつつ手引する者を求め居たりしかば、
12 Tunc Proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
総督は其成りし事を見て、主の教を感嘆し信仰せり。
13 Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Ioannes autem discedens ab eis, reversus est Ierosolymam.
パウロ及び其伴へる人々、パフォより出帆してパンフィリア[州]の[都]ペルゲンに至りしが、ヨハネは彼等を去りてエルザレムに歸れり。
14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
然て彼等はペルゲンを経てピジヂア[州]の[都]アンチオキアに至り、安息日に會堂に入りて坐せしかば、
15 Post lectionem autem legis, et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
律法及び預言者[の書]を捧読したる後、會堂の司等、人を彼等に遣はして謂はせけるは、兄弟たる人々よ、汝等人民の為に勧となるべき話あらば語れ、と。
16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite:
其時パウロ立ちて、(沈黙せしめん為に)手眞似して、然て云ひけるは、イスラエルの男子及び神を畏敬せる人々よ、聞け、
17 Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
イスラエル人民の神は我等の先祖を選み、其エジプト地方に寄留せし時、人民を引立て、且御腕を挙げて彼處より導き出し、
18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
四十年の間荒野に於て彼等の挙動を忍び、
19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
且カナアンの地に於て七の民族を亡ぼし、其土地を彼等に嗣がしめ給ひしが、
20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit iudices, usque ad Samuel Prophetam.
是四百四十年を経たる後の事なり。其後預言者サムエルに至るまで判事を賜ひ、
21 Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
彼等終に王を求めしかば、神は四十年の間ベンヤミン族の人、シスの子たるサウルを賜ひ、
22 et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Iessae, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
之を退けて後ダヴィドを挙げて王と為し給ひしが、之を證明して曰へらく、「我わが心に適へる人、エッセの子なるダヴィドを得たり、彼悉く我意を為すべし」と。
23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
神は御約束の随に、彼が子孫の中より救主イエズスをイスラエルに出し給ひしが、
24 praedicante Ioanne ante faciem adventus eius baptismum poenitentiae omni populo Israel.
其來るに先ちてヨハネは改心の洗禮をイスラエルの人民に普く宣傳へたり。
25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse? non sum ego, sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere.
然れどヨハネ己が使命を終ふるに當りて、我は汝等の其と思へる人に非ず、然りながら看よ、我後に來る人あり、我は其履を解くにも足らず、と云ひ居たりき。
26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis huius missum est.
兄弟たる人々よ、アブラハムの裔の子等よ、又汝等の中神を畏敬する者よ、汝等にこそ、此救霊の言は送られたるなれ。
27 Qui enim habitabant Ierusalem, et principes eius hunc ignorantes, et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt,
其はエルザレムに住める人及び其長等は、キリストを認らず、安息日毎に捧読する預言者等の言をも知らず、彼を罪して預言を全うせり。
28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum.
且死罪の理由の一も見出さずして、ピラトに之を殺さん事を求め、
29 Cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
斯て之に関して録されたりし事を悉く全うしたる後、木より下して之を墓に納めたり。
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his,
然れど神は三日目に之を死者の中より復活せしめ給ひしかば、
31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem: qui usque nunc sunt testes eius ad plebem.
多くの日の間、彼と共にガリレアよりエルザレムに上りし人々に現れ給ひ、彼等今に至るまで人民に對して其證人たり。
32 Et nos vobis annunciamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est:
我等も曾て我先祖に為されし彼約束の福音を汝等に告ぐ、
33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis vestris resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
其は神イエズスを復活せしめて、我等の子等の為に此約束を全うし給ひたればなり、詩の第二篇に録して、「汝は我子なり、我今日汝を生めり」、とあるが如し。
34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
又之を死者の中より復活せしめ給ひて、再び腐敗に歸すべからざる事を指示して曰へらく、「我ダヴィドに為しし聖なる約束を確に全うせん」と。
35 Ideoque et alias dicit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
然れば又他の處に、「汝の聖なる者に腐敗を見せ給ふ事なかるべし」と云へる事あり、
36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
即ちダヴィドは、生涯神の思召に應じて事へ、眠りて後は先祖と共に置かれて腐敗を見たれども、
37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
神が死者の中より復活せしめ給ひし者は腐敗を見ざりしなり。
38 Notum igitur sit vobis viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annunciatur, et ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
然れば汝等之を覚れ、兄弟たる人々よ、イエズスに由りてこそ、汝等罪の赦を告げられ、
39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
又モイゼの律法の下に義とせらるるを得ざりし一切の罪に就きても、之を信ずる人は皆義とせらるるなれ。
40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in Prophetis:
此故に汝等慎めや、預言者等の[書に]云はれし事、恐くは汝等に到來せん。
41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, siquis enarraverit vobis.
即ち「看よ、蔑れる人々、感嘆し、而して亡びよ、蓋汝等の日に至りて我一の業を為さん、是人汝等に語るとも汝等が信ぜざるべき程の業なり」とあり、と。
42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
パウロバルナバの兩人會堂を出づる時、次の安息日にも此言を語らん事を乞はれしが、
43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum, et colentium Deum advenarum, Paulum, et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
散會の後多くのユデア人、及びユデア教に歸依せし人々、兩人に從ひ來りしかば、兩人彼等に語りて、神の恩寵に止らん事を勧め居たり。
44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
次の安息日には、神の御言を聴聞せんとて、殆ど町を挙りて集りしが、
45 Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.
ユデア人群集の夥しきを見て妬ましさに満たされ、罵りてパウロの言ふ所を拒みければ、
46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes. (aiōnios g166)
パウロバルナバ毅然として云ひけるは、神の御言は先汝等に語るべかりき。然るに汝等之を退けて、自ら永遠の生命を得るに足らずとせるを以て、看よ我等転じて異邦人に向はんとするなり。 (aiōnios g166)
47 sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem Gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae.
蓋主我等に命じて、「我汝を立てて異邦人の燈とし、地の極まで救とならしめん」と曰へり、と。
48 Audientes autem Gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. (aiōnios g166)
異邦人之を聞きて喜び、又主の御言を崇め居りしが、永遠の生命に預定せられし人々悉く之を信仰せり。 (aiōnios g166)
49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
斯て主の御言全地方に弘まりければ、
50 Iudaei autem concitaverunt mulieres religiosas, et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum, et Barnabam: et eiecerunt eos de finibus suis.
ユデア人は敬虔なる貴夫人等、及び町の重立ちたる人々を煽動して、パウロとバルナバとに對して迫害を起させ、己が地方より彼等を追出せり。
51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
兩人は人々に向ひて足の塵を払い、イコニオムに至りしが、
52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu sancto.
弟子等は欣喜と聖霊とに満たされてありき。

< Actuum Apostolorum 13 >