< Actuum Apostolorum 11 >

1 Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Iudaea: quoniam et Gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, 3 dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens: 5 Ego eram in civitate Ioppe orans, et vidi in excessu mentis meae visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me. 6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca. 8 Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9 Respondit autem vox secundo de caelo: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in caelum. 11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo, in qua eram, missi a Caesarea ad me. 12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13 Narravit autem nobis, quomodo vidisset Angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 15 Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. 17 Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? 18 His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et Gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam. 19 Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Iudaeis. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annunciantes Dominum Iesum. 21 Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae, quae erat Ierosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. 23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: 24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. 25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. 26 Et annum totum conversati sunt ibi in Ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, Christiani. 27 In his autem diebus supervenerunt ab Ierosolymis prophetae Antiochiam: 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio. 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus: 30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae, et Sauli.

< Actuum Apostolorum 11 >