< Actuum Apostolorum 10 >

1 Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, Centurio cohortis, quae dicitur Italica, 2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper: 3 is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. 4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quis es, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuae, et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Ioppen, et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus: 6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cuius est domus iuxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. 7 Et cum discessisset Angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his, qui illi parebant. 8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Ioppen. 9 Postera autem die iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: 11 et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quattuor initiis submitti de caelo in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli. 13 Et facta est vox ad eum: Surge Petre, occide, et manduca. 14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune, et immundum. 15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. 16 Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in caelum. 17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad ianuam. 18 Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. 19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te. 20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. 21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quaeritis: quae causa est, propter quam venistis? 22 Qui dixerunt: Cornelius Centurio, vir iustus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab Angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. 23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis: et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum. 24 Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero expectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis. 25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes eius adoravit. 26 Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum. 27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos, qui convenerant: 28 dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudaeo coniungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum dicere hominem. 29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? 30 Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: 31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. 32 Mitte ergo in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare. 33 Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino. 34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus, 35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit Deus filiis Israel, annuncians pacem per Iesum Christum: (hic est omnium Dominus.) 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam: incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes, 38 Iesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. 39 Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum, et Ierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri 41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus, et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. 42 Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum, et mortuorum. 43 Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum. 44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum. 45 Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est. 46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. 47 Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? 48 Et iussit eos baptizari in nomine Domini Iesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

< Actuum Apostolorum 10 >