< Actuum Apostolorum 1 >

1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere, et docere
Primum quidem sermonem feci de omnibus, O Theophile, quæ cœpit Iesus facere, et docere
2 usque in diem, qua praecipiens Apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est:
usque in diem, qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est:
3 quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
quibus et præbuit seipsum vivum post Passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
4 Et convescens, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
Et convescens, præcepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed expectarent Promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
5 quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies.
quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel?
Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?
7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate:
Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate:
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.
sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
10 Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
11 qui et dixerunt: Viri Galilaei quid statis aspicientes in caelum? hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
12 Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem, sabbati habens iter.
Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem, Sabbati habens iter.
13 Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Iacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi.
Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Iacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi.
14 hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius.
Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius.
15 In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti.)
In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti):
16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum:
Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum:
17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii huius.
qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii huius.
18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera eius.
Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera eius.
19 Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Hacheldema, hoc est, ager sanguinis.
Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, Ager Sanguinis.
20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum eius accipiat alter.
Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum eius accipiat alter.
21 Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
22 incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis.
incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem Resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis.
23 Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus: et Mathiam.
Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus: et Mathiam.
24 Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus, unum
Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus unum
25 accipere locum ministerii huius, et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum.
accipere locum ministerii huius, et apostolatus, de quo prævaricatus est Iudas ut abiret in locum suum.
26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.
Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.

< Actuum Apostolorum 1 >