< Iohannis Iii 1 >

1 Senior Gaio charissimo, quem ego diligo in veritate.
senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate
2 Charissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere, sicut prospere agit anima tua.
carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua
3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas.
gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas
4 Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes
5 Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
6 qui testimonium reddiderunt charitati tuae in conspectu Ecclesiae: quos, benefaciens, deduces digne Deo.
qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo
7 Pro nomine enim eius profecti sunt, nihil accipientes a Gentibus.
pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus
8 Nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis
9 Scripsissem forsitan Ecclesiae: sed is, qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos.
scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos
10 propter hoc si venero, commonebo eius opera, quae facit: verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant: neque ipse suscipit fratres: et eos, qui suscipiunt, prohibet, et de Ecclesia eiicit.
propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit
11 Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non videt Deum.
carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum
12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est
13 Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi
14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta tu amicos nominatim.
spero autem protinus te videre et os ad os loquemur pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen

< Iohannis Iii 1 >