< Timotheum Ii 2 >

1 Tu ergo fili mi confortare in gratia, quae est in Christo Iesu:
Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu:
2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
3 Labora sicut bonus miles Christi Iesu.
Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
4 Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
5 Nam et qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certaverit.
Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
7 Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8 Memor esto Dominum IESUM CHRISTUM resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria caelesti. (aiōnios g166)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. (aiōnios g166)
11 Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus:
Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus:
12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14 Haec commone: testificans coram Deo. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15 Solicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis:
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
16 Profana autem, et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
17 et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus, et Philetus,
et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus,
18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse iam factam, et subverterunt quorundam fidem.
qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis, qui invocat nomen Domini.
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, spem, charitatem, et pacem cum iis, qui invocant Dominum de corde puro.
Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
23 Stultas autem, et sine disciplina quaestiones devita: sciens quia generant lites.
Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites.
24 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
25 cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati: nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem,
cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

< Timotheum Ii 2 >