< Corinthios Ii 8 >

1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis Macedoniae:
第一項 醵金の方法 兄弟等よ、我等マケドニア[國]の諸教會に賜はりたる神の恩寵を汝等に告ぐ、
2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum:
即ち彼等は夥しき患難の試に遇ひたれども、其喜溢れ、其甚しき貧窮は、豊に其吝なき志の富を顕せり。
3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
彼等は力に應じて、否我彼等の為に保證す、力以上に快く施せり。
4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in Sanctos.
即ち頻に聖徒等に對する醵金に與る恵を求めて、
5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
我等の希望以外にも亦自ら、先己を主に任せ、次に神の思召によりて我等にも任せたり。
6 ita ut rogaremus Titum: ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
然れば我等チトに望みて、既に此慈善事業を始めたれば、汝等の中にも亦之を為遂げん事を願へり。
7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni solicitudine, insuper et charitate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
故に汝等信仰に、言語に、學識に、凡ての奮發に、又我等に對する愛に、一切に於て富めるが如く、此慈善にも富む者となれかし。
8 Non quasi imperans dico: sed per aliorum solicitudinem, etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans.
我は之を命ずるが如くには言はず、他人の奮發を以て汝等の愛の眞實を試みんとす。
9 Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
蓋汝等わが主イエズス、キリストの恩寵を知れり、即ち富める者にて在しながら、己が貧しきを以て汝等を富ましめんとて、汝等の為に貧しき者となり給ひしなり。
10 Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore:
是に就きて我は勧告す、此慈善は汝等に益あり、蓋汝等先に之を為し始めし耳ならず、一年前より志したる事なれば、
11 nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo, quod habetis.
今は實際に之を為遂げよ、是志の早かりし如く、所有物に應じて為遂ぐる事も亦早からん為なり。
12 Si enim voluntas prompta est, secundum id, quod habet, accepta est, non secundum id, quod non habet.
其は假令志す事早くとも嘉納せらるるは有たざるものに由らずして有てるものに由ればなり。
13 Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate.
是他人に寛にして汝等を苦めんとするに非ず、平均の為なり。
14 In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est:
現に汝等の餘る所は、彼等の缺乏を補はざるべからず、然らば彼等の餘る所も亦汝等の缺乏を補ひて、平均するに至るべし。録して、
15 Qui multum non abundavit: et qui modicum, non minoravit.
「多く得たりし人は餘る事なく、少く得たりし人は足らざる事なかりき」、とあるが如し。
16 Gratias autem Deo, qui dedit eandem solicitudinem pro vobis in corde Titi,
神に感謝す、チトの心にも汝等に對して同じ奮發を賜ひたるによりて、
17 quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum solicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
彼は勧を容れし耳ならず、奮發の心尚深くして、進みて汝等の許へ出立せり。
18 Misimus etiam cum illo fratrem nostrum, cuius laus est in Evangelio per omnes Ecclesias:
我等又彼と共に一人の兄弟を遣はしたるが、此人は福音に就きて諸教會に普く誉ある
19 non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram:
耳ならず、主の光榮の為、又我等が志を顕さん為に行へる慈善に就きて、諸教會より我等の旅の侶とせられたるなり。即ち我等は注意して、
20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis in Domini gloriam.
多額の醵金を取扱ふに、人に咎められざらんとす。
21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
其は神の御前に耳ならず、人の前にも善からんことを慮ればなり。
22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe solicitum esse: nunc autem multo solicitiorem, confidentia multa in vos,
尚彼等と共に又一人の兄弟を遣はしたるが、我等は其奮發を多くの事に就きて屡認めたる耳ならず、今は大いに汝等を信用するに由りて其奮發心の更に著しきを認む。
23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vobis adiutor, sive fratres nostri, Apostoli Ecclesiarum, gloriae Christi.
然れば我が友たり汝等に對する協力者たるチトに於ても、諸教會の使たりキリストの名誉たる我等の兄弟等に於ても、
24 Ostensionem ergo, quae est charitatis vestrae, et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in faciem Ecclesiarum.
汝等の愛と、我等が汝等に就きて誇れる事との徴を諸教會の面前に顕せ。

< Corinthios Ii 8 >