< Corinthios Ii 5 >

1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis. (aiōnios g166)
我们原知道,我们这地上的帐棚若拆毁了,必得 神所造,不是人手所造,在天上永存的房屋。 (aiōnios g166)
2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes:
我们在这帐棚里叹息,深想得那从天上来的房屋,好像穿上衣服;
3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
倘若穿上,被遇见的时候就不至于赤身了。
4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
我们在这帐棚里叹息劳苦,并非愿意脱下这个,乃是愿意穿上那个,好叫这必死的被生命吞灭了。
5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus spiritus.
为此,培植我们的就是 神,他又赐给我们圣灵作凭据。
6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino:
所以,我们时常坦然无惧,并且晓得我们住在身内,便与主相离。
7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem)
因我们行事为人是凭着信心,不是凭着眼见。
8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.
我们坦然无惧,是更愿意离开身体与主同住。
9 Et ideo contendimus sive absentes, sive praesentes placere illi.
所以,无论是住在身内,离开身外,我们立了志向,要得主的喜悦。
10 Omnes enim nos manifestari oportet ante Tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
因为我们众人必要在基督台前显露出来,叫各人按着本身所行的,或善或恶受报。
11 Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
我们既知道主是可畏的,所以劝人。但我们在 神面前是显明的,盼望在你们的良心里也是显明的。
12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur, et non in corde.
我们不是向你们再举荐自己,乃是叫你们因我们有可夸之处,好对那凭外貌不凭内心夸口的人,有言可答。
13 Sive enim mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis.
我们若果颠狂,是为 神;若果谨守,是为你们。
14 Charitas enim Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:
原来基督的爱激励我们;因我们想,一人既替众人死,众人就都死了;
15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
并且他替众人死,是叫那些活着的人不再为自己活,乃为替他们死而复活的主活。
16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum: sed nunc iam non novimus.
所以,我们从今以后,不凭着外貌认人了。虽然凭着外貌认过基督,如今却不再这样认他了。
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
若有人在基督里,他就是新造的人,旧事已过,都变成新的了。
18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis.
一切都是出于 神;他借着基督使我们与他和好,又将劝人与他和好的职分赐给我们。
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
这就是 神在基督里,叫世人与自己和好,不将他们的过犯归到他们身上,并且将这和好的道理托付了我们。
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
所以,我们作基督的使者,就好像 神借我们劝你们一般。我们替基督求你们与 神和好。
21 Eum, qui non noverat peccatum. pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
神使那无罪的,替我们成为罪,好叫我们在他里面成为 神的义。

< Corinthios Ii 5 >