< Corinthios Ii 13 >

1 Ecce tertio hoc venio ad vos: In ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum.
这是我第三次要到你们那里去。“凭两三个人的口作见证,句句都要定准。”
2 Praedixi enim, et praedico, ut praesens vobis, et nunc absens iis, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
我从前说过,如今不在你们那里又说,正如我第二次见你们的时候所说的一样,就是对那犯了罪的和其余的人说:“我若再来,必不宽容。”
3 An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis?
你们既然寻求基督在我里面说话的凭据,我必不宽容。因为,基督在你们身上不是软弱的,在你们里面是有大能的。
4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivimus cum eo ex virtute Dei in vobis.
他因软弱被钉在十字架上,却因 神的大能仍然活着。我们也是这样同他软弱,但因 神向你们所显的大能,也必与他同活。
5 Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Iesus in vobis est? nisi forte reprobi estis.
你们总要自己省察有信心没有,也要自己试验。岂不知你们若不是可弃绝的,就有耶稣基督在你们心里吗?
6 Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
我却盼望你们晓得,我们不是可弃绝的人。
7 Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus.
我们求 神,叫你们一件恶事都不做;这不是要显明我们是蒙悦纳的,是要你们行事端正,任凭人看我们是被弃绝的吧!
8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
我们凡事不能敌挡真理,只能扶助真理。
9 Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus vestram consummationem.
即便我们软弱,你们刚强,我们也欢喜;并且我们所求的,就是你们作完全人。
10 Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem.
所以,我不在你们那里的时候,把这话写给你们,好叫我见你们的时候,不用照主所给我的权柄严厉地待你们。这权柄原是为造就人,并不是为败坏人。
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis, et dilectionis erit vobiscum.
还有末了的话:愿弟兄们都喜乐。要作完全人;要受安慰;要同心合意;要彼此和睦。如此,仁爱和平的 神必常与你们同在。
12 Salutate invicem in osculo sancto.
你们亲嘴问安,彼此务要圣洁。
13 Salutant vos omnes sancti.
众圣徒都问你们安。
14 Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.
愿主耶稣基督的恩惠、 神的慈爱、圣灵的感动常与你们众人同在!

< Corinthios Ii 13 >