< Corinthios Ii 11 >

1 Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportare me:
第二項 パウロ己を僞教師に比較す 冀はくは汝等我が愚なる所を聊容赦せん事を、又我をも容赦せよ。
2 Aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
其は我神の如き妬を以て汝等の為に奮發し、汝等を一人の夫に於る潔白なる少女としてキリストに婚約したればなり。
3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo.
然れど我が恐るる所は、蛇の狡猾によりてエワの惑はされし如く、汝等の心損はれてキリストに對する質朴を失はん事是なり。
4 Nam si is, qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.
蓋人來りて、我等の宣べざりし他のキリストを宣べ、又は汝等曾て蒙らざりし他の霊、若くは曾て承容れざりし他の福音を受けんか、汝等能く之を容れん。
5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
然れど我は何事に於ても彼大使徒等に劣らずと思ふ、
6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestus sum vobis.
蓋談話には拙けれども學識は然らず、然れど萬事に於て汝等には顕然たり。
7 Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?
或は我、汝等を高めん為に自ら謙りて、報酬なくして神の福音を宣べたるが犯罪なりや、
8 Alias Ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
我他の教會を剥取りて給金を受け、以て汝等の為に務め、
9 Et cum essem apud vos, et egerem; nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
又汝等の中に在りて乏しかりしも誰をも煩はさず、マケドニアより來りし兄弟等は我が足らざるを補へり、斯の如く自ら注意して、萬事に於て汝等を煩はさじとしたるが、以後も亦注意せんとす。
10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae.
我に在るキリストの眞理によりて誓ふ、此名誉はアカヤ地方に於て我に就きて毀はれざるべし、
11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit.
是何故ぞ、我が汝等を愛せざる故なるか、神は知り給へり。
12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
我が行ふ所は我尚之を行はんとす、是機會を求むる人々の機會を断ち、彼等をして自ら誇る所に就きて我等と同じからしめん為なり。
13 Nam eiusmodi pseudoapostoli, sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
蓋斯る人々は僞使徒にして狡猾なる勞働者、身をキリストの使徒に装へる者なり。
14 Et non mirum: ipse enim satanas transfigurat se in angelum lucis.
是は珍しき事に非ず、サタンすら自ら光の使に己を装ふ者なれば、
15 non est ergo magnum, si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae: quorum finis erit secundum opera ipsorum.
其役者が亦義の役者の如く装ふは大事に非ず、彼等の終は其業に適ふべし。
16 Iterum dico, (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier)
我再び言はん、我も少しく誇るべければ、誰も我を愚なりとする事勿れ、然らずば愚として我を承容れよ。
17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae.
此名誉の點に就きて我が語る所は、主に從ひて語るに非ず、愚なる者の如くにして語るなり。
18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
多くの人は肉身上に誇る故に、我も亦誇らん。
19 Libenter enim suffertis insipientes: cum sitis ipsi sapientes.
蓋汝等は自ら智者なれば、喜びて愚者を忍ぶなり。
20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
即ち人ありて汝等を奴隷とするも、喰盡すも、掠むるも、驕るも、汝等の面を打つも、汝等は之を忍ぶ。
21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:
耻しながら我は言ふ、我等は此點に就きて弱き者の如くなりき。愚にも言はん、人の敢て憶せざる所は我もあえて憶せず。
22 Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: Semen Abrahae sunt, et ego:
彼等ヘブレオ人なるか、我も亦然り、彼等イスラエル人なるか、我も亦然り、彼等アブラハムの裔なるか、我も亦然り、
23 Ministri Christi sunt, et ego (ut minus sapiens dico) plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
彼等キリストの役者なるか、我狂へるが如くに云はん、我は尚然り。我働は尚夥しく、監獄に入りし事は尚多く、傷けられし事は無量にして、死に遇へる事は屡なりき。
24 A Iudaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
ユデア人より四十に一足らず打擲せられし事五度、
25 Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
笞刑を受けし事三度、石を擲たれし事一度、破船に遇ひし事三度にして、一晝夜の間海中に在りき。
26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:
數次旅行して、河の難、盗賊の難、邦人よりの難、異邦人よりの難、都會に於る難、僻地に於る難、海上の難、僞兄弟よりの難に遇ひ、
27 in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame, et siti, in ieiuniis multis, in frigore, et nuditate,
勞働し且悩み、數次夜眠らず、飢渇き、断食する事度々にして凍え且裸なりき。
28 praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum.
是等外部の事の外、亦日々差迫れる諸教會の憂あり、
29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?
弱れる者あるに我も弱らざらんや、躓く者あるに我も心燬けざらんや。
30 Si gloriari oportet: quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
誇るべくんば我が弱點に就きて誇らん、
31 Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior. (aiōn g165)
世々に祝せられ給ふ我主イエズス、キリストの神及び父は、我が僞らざる事を知り給ふ。 (aiōn g165)
32 Damasci praepositus Gentis Aretae regis, custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:
ダマスコに於てアレタ王の下なる州長、我を捕へんとてダマスコ人の都會を守りしかば、
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus eius.
我は籠を以て窓より石垣傳ひに釣下され、然て其手を脱れたりき。

< Corinthios Ii 11 >