< Timotheum I 1 >

1 Paulus Apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostrae:
Paulus Apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostræ:
2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.
Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.
3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denunciares quibusdam ne aliter docerent,
Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denunciares quibusdam ne aliter docerent,
4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide.
neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
5 Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
Finis autem præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
8 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur:
Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur:
9 scientes hoc quia lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, patricidis, et matricidis, homicidis,
sciens hoc quia lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et periuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et periuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
11 quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
12 Gratias ago ei, qui me confortavit, in Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio
Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:
13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo Iesu.
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Iesu.
15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum:
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum:
16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam. (aiōnios g166)
Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. (aiōnios g166)
17 Regi autem saeculorum immortali, et invisibili, soli Deo honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen. (aiōn g165)
Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (aiōn g165)
18 Hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
Hoc præceptum commendo tibi fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
20 ex quibus est Hymenaeus, et Alexander: quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

< Timotheum I 1 >