< Timotheum I 5 >

1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: iuvenes, ut fratres: 2 anus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni castitate: 3 Viduas honora, quae vere viduae sunt. 4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. 5 Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. 6 Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. 7 Et hoc praecipe ut irreprehensibiles sint. 8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. 9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, 10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11 Adolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt: 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. 13 simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet. 14 Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. 15 Iam enim quaedam conversae sunt retro post satanan. 16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quae vere viduae sunt, sufficiat. 17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. 18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. 20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. 21 Testor coram Deo et Christo Iesu, et electis angelis eius, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. 22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. 23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. 24 Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium: quorundam autem subsequuntur. 25 Similiter et facta bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt.

< Timotheum I 5 >