< Timotheum I 4 >

1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, 2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, 3 prohibentium nubere, et abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis, qui cognoverunt veritatem. 4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: 5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. 6 Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es. 7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. 8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. 9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. 10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. 11 Praecipe haec, et doce. 12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. 13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinae. 14 Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. 15 Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16 Attende tibi, et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

< Timotheum I 4 >