< Timotheum I 2 >

1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus: 2 pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate. 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, 4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus: 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, cuius testimonium temporibus suis confirmatum est: 7 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor Gentium in fide, et veritate. 8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione. 9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa: 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11 Mulier in silentio discat cum omni subiectione. 12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. 13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva. 14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit. 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.

< Timotheum I 2 >