< Timotheum I 2 >

1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:
Παρακαλῶ οὖν, πρῶτον πάντων ποιεῖσθαι δεήσεις, προσευχάς, ἐντεύξεις, εὐχαριστίας, ὑπὲρ πάντων ἀνθρώπων,
2 pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate.
ὑπὲρ βασιλέων καὶ πάντων τῶν ἐν ὑπεροχῇ ὄντων, ἵνα ἤρεμον καὶ ἡσύχιον βίον διάγωμεν ἐν πάσῃ εὐσεβείᾳ καὶ σεμνότητι.
3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
Τοῦτο καλὸν καὶ ἀπόδεκτον ἐνώπιον τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν, ˚Θεοῦ,
4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
ὃς πάντας ἀνθρώπους θέλει σωθῆναι, καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν.
5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus:
Εἷς γὰρ ˚Θεός, εἷς καὶ μεσίτης ˚Θεοῦ καὶ ἀνθρώπων, ἄνθρωπος ˚Χριστὸς ˚Ἰησοῦς,
6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, cuius testimonium temporibus suis confirmatum est:
ὁ δοὺς ἑαυτὸν ἀντίλυτρον ὑπὲρ πάντων, καὶ μαρτύριον καιροῖς ἰδίοις,
7 in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor Gentium in fide, et veritate.
εἰς ὃ ἐτέθην ἐγὼ κῆρυξ καὶ ἀπόστολος (ἀλήθειαν λέγω ἐν ˚Χριστῷ, οὐ ψεύδομαι), διδάσκαλος ἐθνῶν ἐν γνώσει καὶ ἀληθείᾳ.
8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione.
Βούλομαι οὖν, προσεύχεσθαι τοὺς ἄνδρας ἐν παντὶ τόπῳ, ἐπαίροντας ὁσίους χεῖρας χωρὶς ὀργῆς καὶ διαλογισμοῦ.
9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
Ὡσαύτως γυναῖκας ἐν καταστολῇ κοσμίῳ μετὰ αἰδοῦς καὶ σωφροσύνης κοσμεῖν ἑαυτάς, μὴ ἐν πλέγμασιν, καὶ χρυσῷ, ἢ μαργαρίταις, ἢ ἱματισμῷ πολυτελεῖ,
10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
ἀλλʼ ὃ πρέπει γυναιξὶν ἐπαγγελλομέναις θεοσέβειαν, διʼ ἔργων ἀγαθῶν.
11 Mulier in silentio discat cum omni subiectione.
Γυνὴ ἐν ἡσυχίᾳ μανθανέτω ἐν πάσῃ ὑποταγῇ.
12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.
Διδάσκειν δὲ γυναικὶ οὐκ ἐπιτρέπω, οὐδὲ αὐθεντεῖν ἀνδρός, ἀλλʼ εἶναι ἐν ἡσυχίᾳ.
13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva.
Ἀδὰμ γὰρ πρῶτος ἐπλάσθη, εἶτα Εὕα·
14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit.
καὶ Ἀδὰμ οὐκ ἠπατήθη, ἡ δὲ γυνὴ ἐξαπατηθεῖσα, ἐν παραβάσει γέγονεν.
15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
Σωθήσεται δὲ διὰ τῆς τεκνογονίας, ἐὰν μείνωσιν ἐν πίστει, καὶ ἀγάπῃ, καὶ ἁγιασμῷ, μετὰ σωφροσύνης.

< Timotheum I 2 >