< Thessalonicenses I 5 >

1 De temporibus autem, et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis.
兄弟姐妹们,关于预言的时间和日期,我们无需用文字累述。
2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
因为你们很清楚,主的那一天必会到来,但会在一个意外的时间到来,就像夜晚出现盗贼一样让人意外。
3 cum enim dixerint pax, et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient.
那时候,人们还在谈论和平和安全,忽然就会彻底毁灭,就像婴儿忽然出生,他们不会逃脱。
4 Vos autem fratres non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat:
但是你们,各位兄弟姐妹们,你们对之并非毫不知情,所以当审判日如贼一样忽然来临时,你们不会感到惊诧。
5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum.
因为你们都是光明之子,白昼之子;我们不是属于黑夜或黑暗。
6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
所以,我们不能像其他人一样沉睡,我们应该保持清醒,头脑清晰。
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
因为人会在夜晚睡觉,在夜晚喝醉;
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei, et charitatis, et galeam spem salutis:
但我们属于白昼,所以应该保持头脑清醒。我们要披上信与爱的胸甲,戴上救赎希望的头盔。
9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
因为上帝并未决定要惩罚我们,而是通过我们的主耶稣基督,通过救赎拯救我们。
10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
基督为我们而死,让我们无论或者还是死去,都能与他一起活着。
11 Propter quod consolamini invicem: et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
所以要彼此鼓励,赋予力量,正如你们一直在做的。
12 Rogamus autem vos fratres ut noveritis eos, qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos,
兄弟姐妹们,请你们尊重那些与你们一起工作的人,他们引领你们走向主并教导你们。
13 ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum: et pacem habete cum eis.
因为他们所做的事情,你们要用爱格外尊重他们。应当彼此和睦地生活在一起。
14 Rogamus autem vos fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
兄弟姐妹们,奉劝你们要警戒懒惰之人,要去勉励焦虑之人,帮助软弱之人,耐心对待每个人。
15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
任何人都不能以恶报恶,而是要始终对彼此、对所有其他人做善事。
16 Semper gaudete.
始终要保持欢喜,
17 Sine intermissione orate.
不要停止祷告,
18 In omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Iesu in omnibus vobis.
凡事都要心存感激,因为这是上帝通过基督耶稣给你们的旨意。
19 Spiritum nolite extinguere.
不要遏制灵,
20 Prophetias nolite spernere.
不要藐视先知之语。
21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.
凡事都要仔细查验,坚守好事,
22 Ab omni specie mala abstinete vos:
远离所有恶行。
23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi conservetur.
愿赐予平安的上帝让你们真正圣洁,愿主耶稣基督再次来临时,你们整个人——包括身体、精神和灵都无可指责。
24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet.
那召唤你们的是值得信任的,他必会这样做。
25 Fratres orate pro nobis.
兄弟姐妹们,请为我们祷告。
26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.
热情地问候那边的所有信徒。
27 Adiuro vos per Dominum ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus.
我以主为名,请你们向所有信徒阅读这封信。
28 Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.
愿我们主耶稣基督的恩典与你们同在。

< Thessalonicenses I 5 >