< I Samuelis 8 >

1 Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos iudices Israel.
撒母耳年纪老迈,就立他儿子作以色列的士师。
2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel: et nomen secundi Abia, iudicum in Bersabee.
长子名叫约珥,次子名叫亚比亚;他们在别是巴作士师。
3 Et non ambulaverunt filii illius in viis eius: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt iudicium.
他儿子不行他的道,贪图财利,收受贿赂,屈枉正直。
4 Congregati ergo universi maiores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
以色列的长老都聚集,来到拉玛见撒母耳,
5 Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut et universae habent nationes.
对他说:“你年纪老迈了,你儿子不行你的道。现在求你为我们立一个王治理我们,像列国一样。”
6 Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut iudicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
撒母耳不喜悦他们说“立一个王治理我们”,他就祷告耶和华。
7 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi. non enim te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos.
耶和华对撒母耳说:“百姓向你说的一切话,你只管依从;因为他们不是厌弃你,乃是厌弃我,不要我作他们的王。
8 Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
自从我领他们出埃及到如今,他们常常离弃我,事奉别神。现在他们向你所行的,是照他们素来所行的。
9 Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos.
故此你要依从他们的话,只是当警戒他们,告诉他们将来那王怎样管辖他们。”
10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,
撒母耳将耶和华的话都传给求他立王的百姓,说:
11 et ait: Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum,
“管辖你们的王必这样行:他必派你们的儿子为他赶车、跟马,奔走在车前;
12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
又派他们作千夫长、五十夫长,为他耕种田地,收割庄稼,打造军器和车上的器械;
13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
必取你们的女儿为他制造香膏,做饭烤饼;
14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
也必取你们最好的田地、葡萄园、橄榄园赐给他的臣仆。
15 Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
你们的粮食和葡萄园所出的,他必取十分之一给他的太监和臣仆;
16 Servos etiam vestros, et ancillas, et iuvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
又必取你们的仆人婢女,健壮的少年人和你们的驴,供他的差役。
17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
你们的羊群他必取十分之一,你们也必作他的仆人。
18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
那时你们必因所选的王哀求耶和华,耶和华却不应允你们。”
19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,
百姓竟不肯听撒母耳的话,说:“不然!我们定要一个王治理我们,
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et iudicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
使我们像列国一样,有王治理我们,统领我们,为我们争战。”
21 Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
撒母耳听见百姓这一切话,就将这话陈明在耶和华面前。
22 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam.
耶和华对撒母耳说:“你只管依从他们的话,为他们立王。”撒母耳对以色列人说:“你们各归各城去吧!”

< I Samuelis 8 >