< Iohannis I 3 >

1 Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. 2 Charissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. 3 Et omnis, qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. 4 Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. 5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. 6 Omnis, qui in eo manet, non peccat: et omnis, qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. 7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est: sicut et ille iustus est. 8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. 9 Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. 10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: 11 quoniam haec est annunciatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. 12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant: fratris autem eius, iusta. 13 Nolite mirari fratres, si odit vos mundus. 14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: 15 omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. (aiōnios g166) 16 In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. 17 Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo? 18 Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. 19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu eius suadebimus corda nostra. 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: maior est Deus corde nostro, et novit omnia. 21 Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: 22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata eius custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus. 23 Et hoc est mandatum eius: Ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. 24 Et qui servat mandata eius, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu, quem dedit nobis.

< Iohannis I 3 >