< Corinthios I 6 >

1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? 2 An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? 3 Nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia? 4 Saecularia igitur iudicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum. 5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? 6 Sed frater cum fratre iudicio contendit: et hoc apud infideles? 7 Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? 8 Sed vos iniuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus. 9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, 10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 11 Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. 12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: Omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. 14 Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam. 15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. 16 An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. 17 Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. 18 Fugite fornicationem. Omne enim peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. 19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

< Corinthios I 6 >