< Corinthios I 3 >

1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.
lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli. Alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?
cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
5 Ministri eius, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
6 Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.
ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed, qui incrementum dat, Deus.
itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
9 Dei enim sumus adiutores: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.
Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet.
secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus.
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
12 Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam,
si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
13 uniuscuiusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit.
uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
14 Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet.
si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
15 Si cuius opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit: sic tamen quasi per ignem.
si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
17 Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. (aiōn g165)
nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens (aiōn g165)
19 Sapientia enim huius mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.
sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt.
et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
21 Nemo itaque glorietur in hominibus.
itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
23 vos autem Christi: Christus autem Dei.
vos autem Christi Christus autem Dei

< Corinthios I 3 >