< Corinthios I 10 >

1 Nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
Nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:
et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:
3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt,
et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt,
4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt: (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus)
et omnes eundem potum spiritalem biberunt: (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus)
5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.
sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.
6 Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
7 neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
8 neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
9 Neque tentemus Christum: sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
Neque tentemus Christum: sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
11 Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. (aiōn g165)
Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. (aiōn g165)
12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
14 Propter quod charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:
Propter quod charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:
15 Ut prudentibus loquor, vos ipsi iudicate quod dico.
Ut prudentibus loquor, vos ipsi iudicate quod dico.
16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?
17 Quoniam unus panis, et unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane et de uno calice participamus.
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus.
18 Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?
Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?
20 Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum:
Sed quæ immolant Gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum:
21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum.
non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum: non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
22 An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
An æmulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
23 Omnia mihi licent, sed non omnia aedificat.
Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.
24 Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.
Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
25 Omne, quod in macello vaenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Omne, quod in macello vænit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
26 Domini est terra, et plenitudo eius.
Domini est terra, et plenitudo eius.
27 Si quis vocat vos infidelium ad coenam, et vultis ire: omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam:
Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam:
29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia?
conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia?
30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.
Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.
32 Sine offensione estote Iudaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei:
Sine offensione estote Iudæis, et Gentibus, et Ecclesiæ Dei:
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.

< Corinthios I 10 >