< I Paralipomenon 7 >

1 Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Iasub, et Simeron, quattuor.
porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor
2 Filii Thola: Ozi et Raphaia, et Ieriel, et Iemai, et Iebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti
3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Ioel, et Iesia, quinque omnes principes.
filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes
4 Cumque eis per familias, et populos suos, accincti ad praelium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios.
cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios
5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
6 Filii Beniamin: Bela, et Bechor, et Iadihel, tres.
Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres
7 Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Ierimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quattuor.
filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor
8 Porro filii Bechor: Zamira, et Ioas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Ierimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor.
porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor
9 Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti
10 Porro filii Iadihel: Balan. Filii autem Balan: Iehus, et Beniamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar.
porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar
11 omnes hi filii Iadihel, principes cognationum suarum, viri fortissimi, decem et septem millia, et ducenti ad praelium procedentes.
omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes
12 Sepham quoque, et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.
Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer
13 Filii autem Nephthali: Iaziel, et Guni, et Ieser, et Sellum, filii Bala.
filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa
14 Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque eius Syra peperit Machir patrem Galaad.
porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad
15 Machir autem accepit uxorem filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae
16 et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen eius Phares: porro nomen fratris eius, Sares: et filii eius, Ulam, et Recen.
et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem
17 Filius autem Ulam, Badan. hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse
18 Soror autem eius Regina peperit Virumdecorum, et Abiezer, et Mohola.
soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola
19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam
20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius, huius filius Zabad,
filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad
21 et huius filius Suthula, et huius filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum
22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius ut consolarentur eum.
luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum
23 Ingressusque est ad uxorem suam: quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset:
ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset
24 filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara
25 Porro filius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan
26 qui genuit Laadan: huius quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama
27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue.
de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue
28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran ac Occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Asa cum filiabus eius.
possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius
29 Iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius: Dor et filias eius: in his habitaverunt filii Ioseph, filii Israel.
iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
30 Filii Aser: Iemna, et Iesua, et Iessui, et Baria, et Sara soror eorum.
filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum
31 Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith.
filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith
32 Heber autem genuit Iephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum
33 Filii Iephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Iephlat.
filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat
34 Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram
35 Filii autem Helem fratris eius: Supha, et Iemna, et Selles, et Amal.
filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal
36 Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Iamra,
filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra
37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Iethran, et Bera.
Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera
38 Filii Iether: Iephone, et Phaspha, et Ara.
filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara
39 Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia.
filii autem Olla Aree et Anihel et Resia
40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum aetatis, quae apta esset ad bellum, viginti sex millia.
omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia

< I Paralipomenon 7 >