< Psalmorum 96 >

1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. 2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. 3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. 4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. 6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. 7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem; 8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; 9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; 10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. 11 Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; 12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.

< Psalmorum 96 >