< Psalmorum 75 >

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. 2 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. 3 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. 4 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: 5 nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. 6 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: 7 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: 8 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. 9 Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob: 10 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.

< Psalmorum 75 >