< Psalmorum 58 >

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
Psalmus, in finem, ne corrumpas, David in tituli inscriptionem. Si vere utique iustitiam loquimini: recte iudicate filii hominum.
2 Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant.
Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestrae concinnant.
3 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
4 Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas,
5 quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.
6 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
7 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
8 Sicut cera quæ fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.
9 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
10 Lætabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Laetabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
11 Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.

< Psalmorum 58 >