< Psalmorum 52 >

1 In finem. Intellectus David, cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? 2 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. 3 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. 4 Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa. 5 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. 6 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: 7 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 8 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. 9 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

< Psalmorum 52 >