< Psalmorum 3 >

1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; 2 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. 3 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 4 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 5 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 6 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. 7 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. 8 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.

< Psalmorum 3 >