< Psalmorum 116 >

1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. 3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, (Sheol h7585) 4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam. 5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. 6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. 9 Placebo Domino in regione vivorum. 10 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. 11 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. 12 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? 13 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 14 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. 15 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. 16 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: 17 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. 18 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; 19 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

< Psalmorum 116 >