< Lucam 17 >

1 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.
イエス弟子たちに言ひ給ふ『躓物は必ず來らざるを得ず、されど之を來らす者は禍害なるかな。
2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
この小き者の一人を躓かするよりは、寧ろ碾臼の石を頸に懸けられて、海に投げ入れられんかた善きなり。
3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.
汝 等みづから心せよ。もし汝の兄弟 罪を犯さば、これを戒めよ。もし悔改めなば之をゆるせ。
4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.
もし一日に七度なんぢに罪を犯し、七たび「悔改む」と言ひて、汝に歸らば之をゆるせ』
5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
使徒たち主に言ふ『われらの信仰を増したまへ』
6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
主いひ給ふ『もし芥種 一粒ほどの信仰あらば、此の桑の樹に「拔けて海に植れ」と言ふとも汝らに從ふべし。
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
汝 等のうち誰か或は耕し、或は牧する僕を有たんに、その僕 畑より歸りたる時、これに對ひて「直ちに來り食に就け」と言ふ者あらんや。
8 et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?
反つて「わが夕餐の備をなし、我が飮食するあひだ、帶して給仕せよ、然る後に、なんぢ飮食すべし」と言ふにあらずや。
9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?
僕、命ぜられし事を爲したればとて、主人これに謝すべきか。
10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
かくのごとく汝らも命ぜられし事をことごとく爲したる時「われらは無 益なる僕なり、爲すべき事を爲したるのみ」と言へ』
11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
イエス、エルサレムに往かんとて、サマリヤとガリラヤとの間をとほり、
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
或 村に入り給ふとき、十 人の癩病人これに遇ひて、遙に立ち止り、
13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri.
聲を揚げて言ふ『君イエスよ、我らを憫みたまへ』
14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
イエス之を見て言ひたまふ『なんぢら往きて身を祭司らに見せよ』彼ら往く間に潔められたり。
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
その中の一人、おのが醫されたるを見て、大聲に神を崇めつつ歸りきたり、
16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
イエスの足下に平伏して謝す。これはサマリヤ人なり。
17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
イエス答へて言ひたまふ『十 人みな潔められしならずや、九 人は何處に在るか。
18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
この他國人のほかは、神に榮光を歸せんとて歸りきたる者なきか』
19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
かくて之に言ひたまふ『起ちて往け、なんぢの信仰なんぢを救へり』
20 Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:
神の國の何時きたるべきかをパリサイ人に問はれし時、イエス答へて言ひたまふ『神の國は見ゆべき状にて來らず。
21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
また「視よ、此處に在り」「彼處に在り」と人々 言はざるべし。視よ、神の國は汝らの中に在るなり』
22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
かくて弟子たちに言ひ給ふ『なんぢら人の子の日の一日を見んと思ふ日きたらん、されど見ることを得じ。
23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
そのとき人々なんぢらに「見よ彼處に、見よ此處に」と言はん、されど往くな、從ふな。
24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
それ電光の天の彼方より閃きて、天の此方に輝くごとく、人の子もその日には然あるべし。
25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
されど人の子は先づ多くの苦難を受け、かつ今の代に棄てらるべきなり。
26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis:
ノアの日にありし如く、人の子の日にも然あるべし。
27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
ノア方舟に入る日までは、人々 飮み食ひ娶り嫁ぎなど爲たりしが、洪水きたりて彼 等をことごとく滅せり。
28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:
ロトの日にも斯くのごとく、人々 飮み食ひ、賣り買ひ、植ゑつけ、家 造りなど爲たりしが、
29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:
ロトのソドムを出でし日に、天より火と硫黄と降りて、彼 等をことごとく滅せり。
30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
人の子の顯るる日にも、その如くなるべし。
31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
その日には、人もし屋の上にをりて、器 物 家の内にあらば、之を取らんとて下るな。畑にをる者も同じく歸るな。
32 Memores estote uxoris Lot.
ロトの妻を憶へ。
33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
おほよそ己が生命を全うせんとする者はこれを失ひ、失ふ者はこれを保つべし。
34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
われ汝らに告ぐ、その夜ふたりの男、一つ寢臺に居らんに、一人は取られ一人は遣されん。
35 duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
二人の女ともに臼ひき居らんに、一人は取られ一人は遣されん』
36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
[なし]
37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.
弟子たち答へて言ふ『主よ、それは何處ぞ』イエス言ひたまふ『屍體のある處には鷲も亦あつまらん』

< Lucam 17 >