< Iohannem 10 >
1 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.
4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
7 Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;
13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
19 Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
20 Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis?
21 Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire?
22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.
23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (aiōn , aiōnios )
29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
30 Ego et Pater unum sumus.
31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?
33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?
35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:
36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?
37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
39 Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.
40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.