< Isaiæ 5 >

1 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
我要為我所親愛的唱歌, 是我所愛者的歌,論他葡萄園的事: 我所親愛的有葡萄園在肥美的山岡上。
2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
他刨挖園子,撿去石頭, 栽種上等的葡萄樹, 在園中蓋了一座樓, 又鑿出壓酒池; 指望結好葡萄, 反倒結了野葡萄。
3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
耶路撒冷的居民和猶大人哪, 請你們現今在我與我的葡萄園中,斷定是非。
4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
我為我葡萄園所做之外, 還有甚麼可做的呢? 我指望結好葡萄, 怎麼倒結了野葡萄呢?
5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
現在我告訴你們, 我要向我葡萄園怎樣行: 我必撤去籬笆,使它被吞滅, 拆毀牆垣,使它被踐踏。
6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
我必使它荒廢,不再修理, 不再鋤刨,荊棘蒺藜倒要生長。 我也必命雲不降雨在其上。
7 Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.
萬軍之耶和華的葡萄園就是以色列家; 他所喜愛的樹就是猶大人。 他指望的是公平, 誰知倒有暴虐; 指望的是公義, 誰知倒有冤聲。
8 Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ?
禍哉!那些以房接房, 以地連地, 以致不留餘地的, 只顧自己獨居境內。
9 In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore.
我耳聞萬軍之耶和華說: 必有許多又大又美的房屋 成為荒涼,無人居住。
10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
三十畝葡萄園只出一罷特酒; 一賀梅珥穀種只結一伊法糧食。
11 Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis!
禍哉!那些清早起來追求濃酒, 留連到夜深,甚至因酒發燒的人。
12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
他們在筵席上 彈琴,鼓瑟,擊鼓,吹笛,飲酒, 卻不顧念耶和華的作為, 也不留心他手所做的。
13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
所以,我的百姓因無知就被擄去; 他們的尊貴人甚是飢餓, 群眾極其乾渴。
14 Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. (Sheol h7585)
故此,陰間擴張其欲, 開了無限量的口; 他們的榮耀、群眾、繁華, 並快樂的人都落在其中。 (Sheol h7585)
15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
卑賤人被壓服; 尊貴人降為卑; 眼目高傲的人也降為卑。
16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
惟有萬軍之耶和華因公平而崇高; 聖者上帝因公義顯為聖。
17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.
那時,羊羔必來吃草,如同在自己的草場; 豐肥人的荒場被遊行的人吃盡。
18 Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum!
禍哉!那些以虛假之細繩牽罪孽的人! 他們又像以套繩拉罪惡,
19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud!
說:任他急速行,趕快成就他的作為, 使我們看看; 任以色列聖者所謀劃的臨近成就, 使我們知道。
20 Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!
禍哉!那些稱惡為善,稱善為惡, 以暗為光,以光為暗, 以苦為甜,以甜為苦的人。
21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
禍哉!那些自以為有智慧, 自看為通達的人。
22 Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
禍哉!那些勇於飲酒, 以能力調濃酒的人。
23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo!
他們因受賄賂,就稱惡人為義, 將義人的義奪去。
24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
火苗怎樣吞滅碎詡, 乾草怎樣落在火焰之中, 照樣,他們的根必像朽物, 他們的花必像灰塵飛騰; 因為他們厭棄萬軍之耶和華的訓誨, 藐視以色列聖者的言語。
25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
所以,耶和華的怒氣向他的百姓發作。 他的手伸出攻擊他們,山嶺就震動; 他們的屍首在街市上好像糞土。 雖然如此,他的怒氣還未轉消; 他的手仍伸不縮。
26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet.
他必豎立大旗,招遠方的國民, 發嘶聲叫他們從地極而來; 看哪,他們必急速奔來。
27 Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
其中沒有疲倦的,絆跌的; 沒有打盹的,睡覺的; 腰帶並不放鬆, 鞋帶也不折斷。
28 Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.
他們的箭快利, 弓也上了弦。 馬蹄算如堅石, 車輪好像旋風。
29 Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
他們要吼叫,像母獅子, 咆哮,像少壯獅子; 他們要咆哮抓食, 坦然叼去,無人救回。
30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.
那日,他們要向以色列人吼叫, 像海浪匉訇; 人若望地,只見黑暗艱難, 光明在雲中變為昏暗。

< Isaiæ 5 >